Ebooks Ebooks Ebooks Ebooks Ebooks

Ritchie's Fabulae Faciles A First Latin Reader by Kirtland, John

4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14


A word from our supporters: File extension CBZ

Post breve tempus summa tranquillitas consecuta est, et nautae, qui se ex timore iam receperant, navem incolumem ad terram appulerunt. Hercules e navi egressus est, et cum ad regem Cretae venisset, causam veniendi docuit. Deinde, postquam omnia parata sunt, ad eam regionem contendit quam taurus vastabat. Mox taurum vidit, et quamquam res erat magni periculi, cornua eius prehendit. Tum, cum ingenti labore monstrum ad navem traxisset, cum praeda in Graeciam rediit.

31. _EIGHTH LABOR: THE MAN-EATING HORSES OF DIOMEDE_

Postquam ex insula Creta rediit, Hercules ab Eurystheo in Thraciam missus est, ut equos Diomedis reduceret. Hi equi carne hominum vescebantur; Diomedes autem, vir crudelissimus, illis obiciebat peregrinos omnis qui in eam regionem venerant. Hercules igitur magna celeritate in Thraciam contendit et ab Diomede postulavit ut equi sibi traderentur. Cum tamen ille hoc facere nollet, Hercules ira commotus regem interfecit et cadaver eius equis obici iussit.

Ita mira rerum commutatio facta est; is enim qui antea multos cum cruciatu necaverat ipse eodem supplicio necatus est. Cum haec nuntiata essent, omnes qui eam regionem incolebant maxima laetitia adfecti sunt et Herculi meritam gratiam referebant. Non modo maximis honoribus et praemiis eum decoraverunt sed orabant etiam ut regnum ipse susciperet. Ille tamen hoc facere nolebat, et cum ad mare rediisset, navem occupavit. Ubi omnia ad navigandum parata sunt, equos in navi conlocavit; deinde, cum idoneam tempestatem nactus esset, sine mora e portu solvit, et paulo post equos in litus Argolicum exposuit.

32. _NINTH LABOR: THE GIRDLE OF HIPPOLYTE_

Gens Amazonum dicitur omnino ex mulieribus constitisse. Hae summam scientiam rei militaris habebant, et tantam virtutem adhibebant ut cum viris proelium committere auderent. Hippolyte, Amazonum regina, balteum habuit celeberrimum quem Mars ei dederat. Admeta autem, Eurysthei filia, famam de hoc balteo acceperat et eum possidere vehementer cupiebat. Eurystheus igitur Herculi mandavit ut copias cogeret et bellum Amazonibus inferret. Ille nuntios in omnis partis dimisit, et cum magna multitudo convenisset, eos delegit qui maximum usum in re militari habebant.

33. _THE GIRDLE IS REFUSED_

His viris Hercules persuasit, postquam causam itineris exposuit, ut secum iter facerent. Tum cum iis quibus persuaserat navem conscendit, et cum ventus idoneus esset, post paucos dies ad ostium fluminis Thermodontis appulit. Postquam in finis Amazonum venit, nuntium ad Hippolytam misit, qui causam veniendi doceret et balteum posceret. Ipsa Hippolyte balteum tradere volebat, quod de Herculis virtute famam acceperat; reliquae tamen Amazones ei persuaserunt ut negaret. At Hercules, cum haec nuntiata essent, belli fortunam temptare constituit.

Proximo igitur die cum copias eduxisset, locum idoneum delegit et hostis ad pugnam evocavit. Amazones quoque copias suas ex castris eduxerunt et non magno intervallo ab Hercule aciem instruxerunt.

34. _THE BATTLE_

Palus erat non magna inter duo exercitus; neutri tamen initium transeundi facere volebant. Tandem Hercules signum dedit, et ubi paludem transiit, proelium commisit.

Amazones impetum virorum fortissime sustinuerunt, et contra opinionem omnium tantam virtutem praestiterunt ut multos eorum occiderint, multos etiam in fugam coniecerint. Viri enim novo genere pugnae perturbabantur nec magnam virtutem praestabant. Hercules autem cum haec videret, de suis fortunis desperare coepit. Milites igitur vehementer cohortatus est ut pristinae virtutis memoriam retinerent neu tantum dedecus admitterent, hostiumque impetum fortiter sustinerent; quibus verbis animos omnium ita erexit ut multi etiam qui vulneribus confecti essent proelium sine mora redintegrarent.

35. _THE DEFEAT OF THE AMAZONS_